monumenta.ch > Ambrosius > 41
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 40 <<<     >>> § 42

§ 41 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed quid hoc est? dum de ieiunio disputo, strepitus audio conuiuiorum.
2 nisi fallor, in sermone meo redoluit prandium.
3 sonus ergo litterarum inuitat, inpatientiae exempla non terrent.
4 etenim qui ieiunantem et ea quae legis sunt ferentem expectare non passus est populus utique sedit manducare et bibere et surrexerunt ludere.
5 uidemus sacrilegium ebrietati fuisse coniunctum.
6 nam sicut mater fidei continentia ita perfidiae mater ebrietas est.
7 in quod facinus non ista praecipitat?